Название | Hobbitus Ille: The Latin Hobbit |
---|---|
Автор произведения | Mark Walker |
Жанр | Сказки |
Серия | |
Издательство | Сказки |
Год выпуска | 0 |
isbn | 9780007485949 |
“stultus es!” Gulielmus inquit.
“stultus tu ipse!”Tomas inquit.
itaque iurgium iterum incepit, calidius quam umquam, donec postremo constituerunt ut in saccis singulis sederent et comprimerent, et eos tempore proximo coquerent.
“in quo primum sedeamus?” uox inquit.
“melior erit in ultimo sedere primum,” Bertus inquit, oculo cuius Thorinus nocuit. putauit Tomam dicere.
“noli tecum dicere!”Tomas inquit.“sed si tu in ultimo sedere uis, in eo sede. quis est ille?”
“unus cum *tibialibus luteis,” Bertus inquit.
“gerrae, unus cum tibialibus glaucis,” uox quaedam Gulielmo similis inquit.
“compertum habui ea esse lutea,” Bertus inquit.
“lutea fuit,” Gulielmus inquit.
“quamobrem tu dixisti ea esse glauca?” Bertus inquit.
“numquam dixi. Tomas id dixit.”
“id numquam feci!”Tomas inquit,“tu fecisti.”
“duo contra unum, ita os tuum claude!” Bertus inquit.
“cum quo loqueris?” Gulielmus inquit.
“nunc desiste!” Tomas et Bertus una inquiunt. “nox transit, atque prima lux mature uenit. id faciamus!”
“prima lux uos omnes cape, et uobis lapidescite!” uox Gulielmo similis inquit, quae non fuit. nam nunc cum maxime lux supra collem uenit, et *minurritio in ramis ingens fuit. Gulielmus numquam locutus est, nam in lapidem uersus, dum se demittit, stetit; et Bertus et Tomas aspicientes similes saxis adhaeserunt. hodie adhuc ibi stant, soli, nisi aues in illis assidunt; nam trollis, ut probabiliter scis, eundum est sub terra ante lucem, aut ad materiam montium, ex quibus orti sunt, redeunt, et numquam rursus se mouerunt. id est quod Berto et Tomae et Gulielmo contigerat.
“optime!” Gandalphus inquit e tergo arboris egrediens iuuansque Bilbonem ut ille e uepre descendat. tum Bilbo intellexit uocem fuisse magi quae trolla altercantia iurgantiaque tenuerat donec lux aduenit et finem illorum fecit.
deinde saccos soluerunt et nanos liberauerunt. qui paene suffocati et ualde irati sunt: quibus non omnino placuit ibi iacere et audire trolla consilia capientia torrendi atque comprimendi atque consecandi eos. quibus opus fuit bis audire narrationem Bilbonis rerum quae ei acciderant antequam satisfacti sunt.
“tempus stultum fuit ad exercendum furantem et subripientem e sinibus,” Bombur inquit, “ubi ignem atque cibum cupiuimus!”
“id est certe quod uos ex hominibus istis sine certamine non ceperitis, nihilominus,” Gandalphus inquit. “praeterea, nunc tempus amittitis. nonne intellegitis trolla certe habere antrum aut foramen effossum in aliquo loco propinquo ut in eo se e sole celent? in quo nobis aspiciendum est!”
circum quaesiuerunt, et mox uestigia caligarum saxeorum trollorum per arbores educentia inuenerunt. uestigia aduersum collem consecuti sunt, donec ad ianuam magnam saxeam a dumetis celatam in antrum ducentem aduenerunt. sed non eam aperire potuerunt, quamquam omnes eam impulerunt dum Gandalphus incantamenta uaria experitur.
cum fessi iratique fierent, “hac bene utamus?” Bilbo rogauit. “eam humi in quo trolla pugnauerunt inueni.” clauem ingentiorem tetendit, quam sine dubio Gulielmus putauerat minimam et secretam esse. haud dubium est quin illa e sinu eius excidisset, felicissime, antequam ille in saxo uersus est.
“di immortales, quare tu de ea non mentionem fecisti ante?” clamauerunt. eam Gandalphus rapuit et ad claustellum applicauit. tum ianua saxea ab una pulsa magna retro uersata omnes introierunt. fuerunt humi ossa et in aere odor foedus; sed multum cibi in pegmata atque humi sparsum apud spolia, omnium generorum ab orbiculis aereis ad ollas nummorum aurorum plenas in angulo stantes, passim profuse iactata. fuerunt quoque multae uestes in muris pendentes – multo paruae trollis, eas uictimarum fuisse me paenitet – inter quas fuerunt aliquot enses generibus, figuris magnitudinibusque uarii. duos praecipue aspexerunt, propter uaginas pulchras eorum atque capulos gemmatos.
Gandalphus et Thorinus singuli unum horum ceperunt; et Bilbo cultrum quemdam in uagina scortea cepit, qui solum cultellus-sinus paruus trollo fuerit, sed tam bonus quam gladius hobbito fuit.
“illi esse laminae bonae uidentur,” magus inquit, illos semi educens et curiose aspiciens. “ab aliquo trollo non factae sunt, nec ab aliquo fabricatore apud homines in his locis et diebus; sed cum runas legerimus, magis de eis cognoscemus.”
“ex odore foedo exeamus!” Filius inquit. ita ollas nummi et tantum cibum quantum aptum ad edendum uisum est, unam cupam ceruisiae quoque, quae etiam repleta, extulerunt. quo tempore ientaculum cupiuerunt, et ualde esurientes, quae e cella penaria trollorum habuerant non contempserunt. copiae ipsorum ualde exiguae fuerunt. nunc panem et caseum, et abundantiam ceruisiae, et *laridum in fauillis ignis torrendum habuerunt.
postea dormiuerunt, quod nox sua commota erat; et nihil ultra fecerunt donec post meridie. tum mannis illatis ollas auri abstulerunt, quas ualde secreto non longe a uia iuxta flumen sepeliuerunt, supra quas carmina plura incantantes, si forte umquam redierint ut eas reciperent. his factis, omnes iterum conscenderunt et in uia ad Orientem rursus progressi sunt.
“quo isti tu, si quaesam?” Thorinus Gandalpho inquit dum equitant.
“ad prorsum aspiciendum,” ille inquit.
“et quod te reuocauit in tempore?”
“rursum aspiciens,” ille inquit.
“sane!”Thorinus inquit;“sed clarior esse possis?”
“ut uiam nostram explorarem perrexi. quae mox periculosa difficilisque fiet. praeterea de replendo nostras copias paruas alimentorum sollicitus fui. non procul tamen ieram cum amicis duobus meis Riuendelle obuiam ii.”
“ubi est illud?” Bilbo quaesiuit.
“noli interrumpere!” Gandalphus inquit. “paucis diebus iam illic aduenies, secunda fortuna, et omnia de eo inuenies. ut dicebam, duobus ciuibus Elrondis obuiam ii. qui trollis trepidantes festinauerunt. ipsi mihi dixerunt tria istorum e montibus descendisse atque in siluis non longe a uia consedisse: omnibus e regione absterritis hospites insidiata sunt.
“statim sensi me requiri rursus. in tergo intuens ignem procul uidi, et ad eum appropinquaui. ita nunc intellegis. proximo tempore, quaeso, cautiores esto, aut numquam usquam progrediemur!”
“gratias tibi!”Thorinus inquit.
CAPVT TERTIVM
REQVIES BREVIS
illo die nec cecinerunt nec fabulas narrauerunt, etiamsi caelum factum est tranquilius; nec proximo die, nec postridie. coeperant sentire periculum utrimque non longe abesse. sub stellis castra posuerunt, et equi eorum magis cibi quam ei habuerunt; nam satis graminis fuit, sed non multa in saccis eorum, etiam cum quibus e trollis capta erant. mane quoddam flumen in loco lato uadosoque clamoris saxorum et spumae pleno transierunt. ripa ulterior fuit ardua lubricaque. cum ad summam eam aduenissent, mannos ducentes, montes ingentes appropinquauisse prope se aspexerunt. iam itinere facili unius diei ab imo proximo abesse uisi sunt. qui aspectu ater tenebrosusque fuit, quamquam maculae solis fuluis in lateribus eius fuerunt, et post umeros eius apices cacuminorum-niueorum nitebant.
“estne Mons Ille?” Bilbo uoce graui interrogauit, eum cum oculis rotundis aspiciens. numquam aliquid tanti aspectus ante uiderat.
“minime!” Balinus inquit. “haec est inceptio solum Montium Nebulosorum, et nobis eundum est per aut supra aut subter eos nescio quomodo, priusquam in Vastaterram introeamus ultra. et longinqua est uia etiam ab latere altero quorum ad Montem Solum in Oriente, ubi Smaug in thesauro nostro iacet.”
“o!”