La Vall d'Uixó en el temps de la lloctinència de l'infant Martí. AAVV

Читать онлайн.
Название La Vall d'Uixó en el temps de la lloctinència de l'infant Martí
Автор произведения AAVV
Жанр Документальная литература
Серия Fonts Històriques Valencianes
Издательство Документальная литература
Год выпуска 0
isbn 9788491344735



Скачать книгу

solidis supradictos nostro nomine et pro nobis domino regi seu domino duci, fratri et domino nostro carissimo, \vel cui seu quibus ipsi vel alter eorum/ voluerint seu ordinaverint, possessionem corporalem seu casi de dictis comitatu et vicecomitatu ac villis, locis, sacrariis sive populis, mansis atque bordis et aliis omnibus et singulis supradictis et ad dictos comitatum et vicecomitatum pertinentibus aut pertinere debentibus quoquomodo sicut et prout nos ipsa tenebamus et possidebamus et nunc etiam tenemus et possidemus, et ad mandandum pro parte nostra militibus et dominabus et aliis hominibus et feminis tam feudatariis quam emphiteoticis aut aliis quibuscumque cuiuscumque legis, status aut condicionis existant in predictis comitatu et vicecomitatu et utroque eorum ac eorum et utriusque eorum terminis habitantibus et habitaturis vel alibi degentibus vel tenentibus seu habere aut tenere debentibus feuda, mansos, mansoverias, bordas, honores, possessiones seu iura aliqua pro domino dictorum comitatus et vicecomitatus et utriusque eorum, et aliis etiam quibuscumque qui racione dictorum comitatus et vicecomitatus vel cuiusvis iurisdiccionis eorundem aut alterius eorum nobis sint modo aliquo obligati vel nobis teneatur quacumque de causa, quot (sic) de cetero habeant et teneant dictum dominum ducem pro domino suo et dictorum comitatus et vicecomitatus et utriusque eorum et terminorum suorum et utriusque eorum. Et quod eidem domino duci et suis et quibus ipse voluerit respondeant et satisfaciant amodo de omnibus et singulis redditibus, censibus, agrariis, servitutibus, exitibus, proventibus et aliis universis et singulis iuribus, dacionibus, faccionibus ac aliis de quibus nobis racione vel occ[asion]e dictorum comitatus et vicecomitatus et utriusque eorum et pertinenciarum et iurium eorum et utriusque eorum rependere et satisfacere teneantur et debent vi vel gratis vel alio quovis modo ipsique domino duci pareant et obediant, attendant in omnibus et per omnia tanquam domino eorum et dicti comitatus et vicecomitatus et aliorum predictorum et terminorum, pertinenciarum et iurium eorum et utriusque eorum, quodque ipsi domino vel dicto suo procuratori aut cui ipse dominus voluerit faciant et prestent sacramenta, homagia et fidelitates, et homines et mulieres quoscumque postquam \dicta/ prestiterint sacramenta, homagia et fidelitates absolvendum et deliberandum nostro nomine et pro nobis ab omnibus iuramento, fide, homagio, servitute et naturalitate ac dominio quibus nobis racione vel occasione dictorum comitatus et vicecomitatus et utriusque eorum teneantur vel sint stricti aut modo quolibet obligati, necnon etiam ad concedendum dicto domino duci vel dicto suo procuratori postquam dicta fuerit per vos adepta possessio quot (sic) eorum propria auctoritate possint et libere valeant per se vel procuratores suos dictam recipere possessionem comitatus et vicecomitatus ac aliorum predictorum alio mandato vel licencia nostra minime expectata, et ad predicta omnia et singula procuratorem vel procuratores substituendum et eum vel eos si volueritis destituendum et revocandum totiens quotiens volueritis et vobis videbitur faciendum. Volumus tamen et sub hoc pacto et condicione vos ad dictam possessionem tradendam procuratorem nostrum constituimus et ordinamus ac licenciam et potestatem predictam vobis conferimus, quod in tradicione et concessione [quas] vos vel procurator substitutus a vobis de predictis comitatu et vicecomitatu ac aliis predictis nostro nomine facietis, retineatis quod propter dicte possessionis tradicionem non fiat nobis vel successoribus nostris seu fieri vel generari possit aliquid preiudicium sive da<m>pnum in iurisdiccionibus infra limites dictorum comitatus et vicecomitatus constitutis quas nos emimus seu redemimus ab aliquibus personis que ipsas racione pignoris seu alterius obligacionis detinebant et possidebant, quin immo semper remaneat nobis et nostris quitia et illesa quousque quantitates peccunie quas pro empcione et redempcione earum dedimus et solvimus sint nobis plenarie exsolute \et/ quod omnes officiales dictorum comitatus et vicecomitatus et quevis alie persone que infra ipsos comitatum et vicecomitatum aliud pro nobis et curia nostra administraverint, de administracionibus per ipsas coniunctim vel divisim gestis et factis usque in diem qua dicta possessio per vos fuerit tradita ut prefertur, teneantur nobis seu auditori compotorum curie nostre compotum reddere et racionem et restas seu reliqua racionum, sique inde fuerint, nobis et curie nostre restituere et tornare, necnon ipsos officiales si in ipsis administracionibus fraudalosi seu c[u]lpabiles reperti fuerint quovis modo punire et condepnare, absolvere et difinire iuxta37 merita \eorum/ seu demerita prout nobis visum fuerit libere valeamus ipsosque et fideiussores per ipsos racione dictarum administracionum datos infra ipsos comitatum et vicecomitatum nostra propria auctoritate pro predictis capere et capi facere captosque detinere et in bonis eorum et cuiuslibet eorum excusacionem facere sicut nunc possumus et possemus si dicti comitatus et vicecomitatus penes nos remanerent. Et peccuniam que ex dictis punicionibus, condempnacionibus, absolucionibus et difinicionibus proveniet quoquomodo recipere et nostris voluntatibus aplicare, quodque omnes redditus et iura et quascumque peccunie quantitates tam per universitates et aliamas iudeorum \quam singulares personas dictorum/ comitatus et vicecomitatus nobis debitos et debita ac pertinencia quovis modo usque in diem qua dicta possessio per vos fuerit tradita nobis et curie nostre remaneant et sint quitia et intacta ipsasque et ipsa possimus petere, exigere, recipere et habere, et peti, exhigi, recipi et haberi facere et inde nostras facere voluntates, et pro ipsis et racione eorum nostra propria auctoritate quascumque execuciones et districtus facere et fieri facere et mandare tanquam de re nostra propria et quemadmodum nunc possumus et possemus si dicta possessio per nos minime traderetur. Que omnia nos nunc pro tunc et tunc pro nunc retinemus nobis et salvamus specialiter et expresse, comittentes nichilominus vobis sub condicionibus tamen et retencionibus supradictis super predictis omnibus et singulis et dependentibus, emergentibus aut connexis vel ea tangentibus quovis modo plenarie vices nostras et liberam et generalem administracionem cum plenisima facultate. Promitentes vobis et notario subscripto tanquam publice persone hec a nobis per vobis et pro omnibus aliis personis quarum interest vel poterit interesse legittime stipulanti et recipienti nos habere perpetuo ratum, gratum et firmum quicquid per vos aut per substituendum vel substituendos a vobis in predictis et circa predicta actum fuerit sive gestum et nullo tempore revocare sub bonorum nostrorum omnium ypotheca. In quorum omnium testimonium huic instrumento sigillum nostrum apponi iussimus impendentem.

      Datum et actum est hoc Barchinone, .Xª. die iunii anno a Nativitate Domini·. Mº.CCCº.LXXº· septimo.

      Signum (en blanc) infantis Martini etc., qui hec facimus et firmamus.

       Testes huius rei sunt nobiles Berengarius de Crudiliis, camarlengus; Dalmacius de Cervilione, camerarius, et Georgius Iohannes, expensor dicti domini infantis Martini.

       Fuit clausum per R(aimundi) de Cumbis.

       Dominus infans mandavit mihi R(aimundo) de Cumbis in cuius posse firmavit et iuravit. Probata.

       11.

      1377, juny 16. Barcelona.

       L’infant Martí nomena Bernat d’Alpicat procurador de les possessions que el seu pare, el rei Pere, i el seu germà, el duc de Girona, li van a lliurar, que són el castell i vall d’Uixó, l’alqueria d’Alfondeguilla i els llocs de Viver i Caudiel. Després de la presa de possessió —començant per Viver i Caudiel, tot i que en aquest darrer lloc ho farà en nom seu el batlle de Xèrica, Miquel Sánchez de Fababuix—, rebrà els 10.000 sous, atorgats pel rei i el primogènit —previ pacte de l’infant amb el pare i el germà—, amb els quals l’infant va desempenyorar el lloc de Novalitxes. Un cop presa la plena possessió dels llocs, alqueries, castells i viles mencionats, encomana al dit Bernat que lliure el comtat de Besalú i el vescomtat de Bas al rei i al duc de Girona, abans, però, els haurà de retenir alguns dies perquè l’infant en vol treure tot el que puga d’aquells.

      ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2066, f. 110r.

      Infant don Martín38

      Sapiats que·l senyor rey, pare e senyor nostre molt car, o lo senyor duch, nos deuen liurar o fer liurar possessió del castell e vall de Uxó e alcarea de Alfandiguella, dels lochs de Bivel e de Caudiel, a la qual possessió reebedora havem constituït vós procurador nostre, per què volem e us pregam que la dita possessió reebats. E primerament, ex causa reebats posssesió del loch de Bivel, e per ço com no vendrie bé que vós, que tenits a present lo loch de Caudiel, reebesets possessió de aquell, sustituyts-hi en Miquel Sanches de Fababuix, batle nostre de Exèrica, qui reeba per vós la dita possessió. E [pu]s haurets reebuda plenera possessió del dit castell e vall, alcarea e lochs, e haurets reebuts .XM. sous los quals los dits senyors rey e duch